FORTUNE PLANGO VULNERA

Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis
quod sua michi munera
subtrahit rebellis.
Verum est, quod legitur,
fronte capillata,
sed plerumque sequitur
occasio calvata.In Fortune solio
sederam elatus,
prosperitatis vario
flora coronatus;
quicquid enim florui
felix et beatus,
nunc a summo corrui
gloria privatus.

Fortune rota volvitur:
descendo minoratus;
alter in altum tollitur;
nimis exaltatus
rex sedet in vertice
caveat ruinam!
nam sub axe legimus
Hecubam reginam.
fuente: musica.com

Carmina Burana

Ficha de la Canción

Título:
FORTUNE PLANGO VULNERA

Grupo/Cantante:
CARMINA BURANA

Letra añadida por:
leugim10

Top Letras de Carmina Burana

1. Letra de O Fortuna (en español)
2. Letra de Carl Orff
3. Letra de In taberna quando sumus (en español)
4. Letra de Ecce Gratum (en Español)
5. Letra de El sol conforta a todos
6. Letra de O Fortuna (en latin)
7. Letra de Fortune plango vulnera
Ver todas las letras de Carmina Burana